- PALI Terminales
- PALI Terminalesapud Tertullian. advers. Psychicos, Sed rursus palos terminales figitis Deo; limites sunt vel termini, quibus agri olim distinguebantur. Hâc enim fini non lapides solum, uti legimus apud Statium Thebaid. l. 6. sed et stipites palique adhiberi sunt soliti. Lactantius de Falsa Relig. l. 1. c. 20. Et huic ergo publice supplicatur, quasi custodi finium Deo, qui non tantum lapis, sed etiam stipes interdum est. Ubi pro Diis habitos innuit. Saltem in tutela Numinum eo usque fuisse credita confinia seu limites, ut in iis Templa hinc inde aedificari, aut columnas ad minimum erigi mos esset. Iidem proin termini coronabantur, seu floribus, Ovid. Fastor. l. 2. v. 641. seu fasciolis Prudent. contr. Symm. l. 2. v. 1005. Ungebantur quoque, Lucian. Pseudom. et coram iis adorabatur, Clemens l. 7. Strom. Vide plura apud Paschalium Coronarum l. 4. c. 4. et infra suô locô, ut et supra, voce Centuria, it. Confinia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.